Evangelium Secundum Marcum*

Caput 12: Versus 41

Gazophylacium.BEDA.Graece, servare Latine. Gaza, Persice, divitiae, Gazophylacium locus quo divitiae servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum:Tulit Joiada pontifexgazophylacium unum, aperuitque foramen desuperIV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde:Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo.Aspiciebat quomodo.Sicut appetitores primatus et vanae gloriae cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium praedixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia.Divites.BEDA.Divites, Judaei de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judaeorum operibus, praestant.
(* Traductions européennes)